1/9
Looks like no tags are added yet.
Name | Mastery | Learn | Test | Matching | Spaced |
---|
No study sessions yet.
nī faciat, maria ac terrās caelumque profundum 59 quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās; 60 sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātris 61 hoc metuēns molemque et montes insuper altos 62 imposuit, rēgemque dedit quī foedere certō 63 et premere et laxās scīret dare iussus habēnās.
Ad quem tum Iūnō supplex hīs vōcibus ūsa est: 65 "Aeole (namque tibī dīvum pater atque hominum rēx 66 et mulcēre dedit flūctūs et tollere ventō), gēns inimīca mihī Tyrrhēnum nāvigat aequor 68 Īlium in Ītaliam portāns victōsque penātēs:
Sunt mihi bis septem praestantī corpore nymphae, 72 quārum quae formā pulcherrima Dēiopēa, cōnūbiō iungam stabilī propriamque dicābō, 74 omnēs ut tēcum meritīs prō tālibus annōs 75 exigat et pulchrā faciat tē prōle parentem."
Aeolus haec contrā: "Tuus, Ō rēgīna, quid optēs 77 explōrāre labor; mihi iussa capessere fās est. 78 Tū mihi quodcumque hoc rēgnī, tū scēptra Iovemque 79 conciliās, tū dās epulīs accumbere dīvum, 80 nimbōrumque facis tempestātumque potentem."
Incubuēre mari tōtumque ā sēdibus īmīs 85 ūnā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellīs 86 Āfricus, et vastōs volvunt ad lītora flūctūs.
Īnsequitur clāmorque virum strīdorque rudentum; 88 ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque Teucrōrum ex oculīs; pontō nox incubat ātra; 90 intonuēre polī et crēbrīs micat ignibus aethēr 91 praesentemque virīs intentant omnia mortem.