Aeneid latin version

Lines 1-14 Dido confides in Anna

at regina gravi iamdudum saucia cura

vulnus alit venis et caeco carpitur igni.

multa viri virtus animo multusque recursat

gentis honos: haerent infixi pectore vultus

verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.

postera Phoebea lustrabat lampade terras

umentemque Aurora polo dimoverat umbram,

End and restart theme stylepoints

cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:

'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

quis novus hic nostris successit sedibus hospes,

quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!

credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.

degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille

¡actatus fatis! quae bella exhausta canebat!'